- RECTA Tunica
- RECTA TunicaFesto et Isidoro, quam sursum versum stantesque texebant: quorum ille addit, Rectae vestimenta sunt virilia, quae Patres liberis suis conficienda curant, ominis causâ. Et quidem, ut constat, vetus fuit texturae ratio, quâ mulieres stantes texebant: sed quid sit sursum versum texere, non omnibus notum. Graeci dixêre ἄνω ὑφαίνειν, quem texendi modum omnibus gentibus fuisse usitatum, praeterquam Aegyptis, narrat Herodotus, l. 2. ubi hos κάτω τὴν κρόκην ὤθειν ait. Nempe apud coeteras gentes, cum trama vel fila infra essent, in superioribus texebatur vestimentum, et sic trama semper pectine ad superiorem partem ducebatur et trudebatur, id quod sursum versus vel in altitudinem texere, vocabant. Contrariô modô Aegyptii, ex superioribus, ubi erant fila, vel licia, ad inferiora procedebant, ubi vestimentum, vel tela, quae texebatur, inerat. Prius illud ἀνακρούειν etiam dicebant Graeci, et hôc modô texta ἀνακρουςτὰ, ut videre est apud Isidorum Pelusiotam de Galilaeis. Sed posteriorum rationem omnes postea imitati Graeci, vetusque illa consuetudo et in altum texendi et quae a stantibus peragebatur (Aegyptii enim sedebant) apud solos Linteones permansit: Romanis quoque idem institutum sequutis. Utrumque genus eleganter expressit Seneca. Ep. 90. de quo infra latius. Graeci itaque ὀρθὸν ὕφος, ut Latini Rectam tunicam, dixêre, ςπαθητὸν, ςπάθῃ κεκρουσμένον οὐκτενὶ h. e. spathâ percussam, non pectine: qui enim stantes sursum texebant, non pectine sed spathâ telam percutiebant, cum recentiores, qui sedentes deorsum texebant, pectine eam ferirent, etc. Sed et Recta tunica dici potest, quam Graeci ὀρθὸν et ὀρθοςτάδιον χιτῶνα vocant; quae minime cingeretur: nam ζωςτοὺς illi χιτῶνας distinguunt ἀπὸ τῶ ὀρθοςταδίων; quas etiam ςταδίους appellabant. Cuiusmodi fuisse Poenorum tunicas. discimus ex Tertulliano de Pallio, Sed ne cingulô sinus dividente expeditae et quadratae in Viris stabant. Ubi ςτάδιον χιτῶνα plane expressit. Transiit vox e Latio in Graeciam, unde legimus, apud Hesychium, Ῥεκτὸς, ἀνδρεῖος χιτὼν, Recta virilis tunica. Sic apud Vopisc. Aurelianus Imperator, c. 46. primus paragaudas vectes militibus dedisse dicitur, cum ante non nisi rectas purpureas accepissent; ubi purpureum, non blatteum aut sanguine purpureae tinctum, sed simpliciter rubrum aut russum, adeoque per rectas purpureas, militum russas tunicas, intelligendas esse monet Salmasius; addens, Rectam substantive hic isumi et idem esse quod Tunicam. Vide ibi hanc in rem plura, et supra voce Orthostadia, ac infra Regilla, it. Stare. Coeterum, recta pars in pannis hodie dicitur, quam prosam Veteres vocavêre, item pexam, politis nempe floccis. Ars enim politurae pexitatem in subtemine excitat, non in trama aut stamine; unde ab uno tantum latere pexi illi flocci: ei versa opponitur. Idem ad Solin. p. 391. Apud Lucanum vero ubi de Marsyae fluv. l. 3. v. 207.Quâ celer et rectis descendens Marsya ripisErrantem Meandron adit ——— ———rectae ripae, flexuosis ac recurrentibus opponuntur. Quales sunt praecipitantium fluminum, ut Marsyas est, cui proin declives ripas Ovidius tribuit. Vide Salmas. ad Solin. p. 835. et 836.Rector, apud Luithprandum, l. 3. c. 7. Constantinum Porphyrog. de Administr. Imp. p. 199. Scylitzem, Zonaram, alios, dignitas est in Imperio Constantinopolitano, de qua Vide Car. du Fresne Not. ad Alex. Annae Comnenae. p. 233. Apud Scriptores Ecclesiae Romanae Rectores Ecclesiarum, dicuntur Praelati, Episcopi, Abbates, Presbyteri Eccles. maxime vero hôc titulô insignis est Curio: unde Rectoria, dignitas eius, vel Ecclesia Parochialis. In eadem Communione, Rectores Apostolici patrimonii, dicti sunt ii ex ordine Clericali, qui a Pontificibus Romanis subinde in provincias et Regna mittebantur, ut Romanae Ecclesiae patrimonium curarent, i. e. massas et familias Ecclesiasticas, de quibus, agit Gregorius M. l. 7. Ind. 2. Epist. 17. census item et denarios S. Petri exigerent, Romamque transmitterent, apud eund. l. 2. Ind. 11. Epist. 32. etc. quod etiam Defensorum fuisse munus, pater ex Gestis Innocentii III. p. 137. Car. du Fresne Glossar. Vide quoque supra Pharnas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.